monumenta.ch > Hieronymus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 73, 6
Simulque et hoc tradunt, quod usque ad sacerdotium Aaron, omnes primogeniti ex stirpe Noe, cuius series et ordo describitur, fuerint sacerdotes, et Deo victimas immolarint: et haec esse primogenita, quae Esau fratri suo vendiderit Iacob . Nec esse mirum, si Melchisedech victori Abram obviam processerit, et in refectionem tam ipsius, quam pugnatorum eius, panes vinumque protulerit, et benedixerit ei, cum abnepoti suo hoc iure debuerit: et decimas praedae atque victoriae acceperit ab eo: sive quod habetur ambiguum, ipse dederit ei substantiae suae decimas, et avitam largitatem ostenderit in nepotem. Utrumque enim intelligi potest, et iuxta Hebraicum et iuxta Septuaginta interpretes, quod et ipse acceperit decimas spoliorum, et Abrahae dederit decimas substantiae suae: quanquam Apostolus in Epistula sua ad Hebraeos apertissime definiat, non Abraham suscepisse a Melchisedech decimas divitiarum eius, sed de spoliis hostium, partem accepisse Pontificem.